- ANUBIS
- ANUBISAegyptiacus canis, in cuius forma colebatur Mercurius, Cynopoli inprimis. Strab. l. 17. Virg. Aen. l. 8. v. 698.Omnigenumque Deûm monstra, et latrator Anubis.Propert. l. 3. eleg. 10. v. 41.Ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim.Bene latratorem, et latrantem dixerunt, nam colebatur hic Deus caninô capite, quod scribit Plut. de Is. et Osir. Euseb. de Praep. Euang. l. 2. c. 1. Tertull. Apologet. c. 6. et 15. Arnob. l. 7. Cyprian. ad Demetrianum, Minutius Felix, etc. Rationes huius formae vide apud illos, Plut. inprimis et Euseb. Eundem hunc fuisse cum Cynocephalo, cui caninum caput, certum est. Sunt et quiputent vere hunc Mercurium fuisse. Servius, Quia caninô capite fingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius. Iuvant verba ista Apuleii l. 5. Ille superûm commentor, et inferûm, nunc atrâ, nunc aurea facie sublimis, attollens canis cervices arduus Anubis, laevâ caduceum ferens, dextrâ palmam virentem quatiens. Strabo l. 9. Plut. etiam, ubi supra, ait Anubin vocatum Hermanubin. Hermes autem Mercurius est Ovid. Met. l. 9. v. 686.Inachis ante torum, pompâ comitata suorum,Aut stetit, aut visa est, inerant lunaria fronteCornua, cum spicis nitidô flaventibus aurô,Et regale decus, cum qua latrator Anubis,Sanctaque Bubastis, variusque coloribus ApisQuique premit vocem, digitoque silentia suadet;Sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,Plenaque somniferi serpens peregrina veneni.Lucanus l. 8. v. 831.Nos in templa tuam Romana acceptimus Isin,Semicanesque Deos, et sistra moventia luctum.Iuvenal. Sat. 6. v. 532.Ergo hic praecipuum, summumque meretur honorem,Qui grege linigerô circumdatus, et grege calvôPlangentis populi currit derisor Anubis.Vide etiam Virgil. l. 8. Aen. Diodor. Sic. ait, Anubin patrem Osirim ad bella secutum gestâsle canis insigne in clypeo: Alii adiuvisse Isidem in Osiridis corpore investigando. Nic. Lloydius. Vide et Ioh. Marshamum Canone Chron. ut et infra voce Cynocephalus. Huius cultum, apud Zonae torridae incolas, perversissimo idololatras, hodieque vigere, refert ἀυτόπτης, P. de Valle, Itiner. tom. 4. ubi harum gentium miseram superstitionem, a Veterib. Aegyptiis mutuatam, accuratissime descripsit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.